- ORGIA
- I.ORGIABacchi sacra, aliô nomine Bacchanalia, Dionysiaca, Trieterica, de nocte celebrari solita, omni posthabitâ pudore, teste Liviô, l. 39. c. 9. 10. 13. 17. in Thracia primum ab Orpheo instituta, a quo etiam Orphica dicta sunt, Diodorô Siculô auctore. Virgil. Georg. l. 4. v. 521. ubi de Orpheo:Inter sacra Deum nocturnaque Orgia Bacchi.Idem Aen. l. 4. v. 301.—— Qualis commotis excita sacrisThyas, ubi auditô stimulant Trieterica BacchôOrgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.Ovid. Met. l. 11. v. 92. ubi de Baccho agit.)—— Cui Thracius OrpheusOrgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.Statius l. 1. Achilleidos v. 593.Lucus Agenorei sublimis ad Orgia BacchiStabat. —— ——Idem l. 2. v. 137.—— Quid si Bacchea ferentesOrgia, Palladias aut circumvideris aras?Claudian. in 4. Consulat. Honorii v. 604.—— Dubitâssent Orgia BacchiCui furerent. —— ——Inde Hesychius. Ο᾿ργιάζειν, τελεῖν Διονύσῳ. Catullus in Ariadna:Pars obscura cavis celebrabant Orgia cistis,Orgia, quae frustra cupiunt audire profani.Ievenal. Sat. 2. v. 91.Talia secretâ celebrabant Orgia taedâ,Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto.Nomen traxerunt ἀπὸ τῆς ὀργῆς, i. e. a furore, vel ira, ut cen set Eusebius de Praep. Euang. Phurnutus, et alii: vel ἀπὸ τῶ ὀρῶν, i. e. montibus, quod in montem Cithaeronem sacra illa ex Thracia primum transtulerit Orpheus; vel ἀπὸ τῶ ὀργάδων, h. e. consecratis alicui Deo locis. Vel ἀπὸ τοῦ ἔιργειν, i. e. arcendo, quod profani arceantur sacris, id quod Apollonii interpres l. 1. etiam affirmat his verbis: Ο῎ργια, μυςτήρια παρὰ τὸ ἔιργειν τοὺς ἀμυήτους ἀυτῶν. Addit; ἢ τὰ εν ὀργάσι γινόμενα, ὀργάδας δὲ συμφύτους τόπους καλοῦσι, καὶ ὑγρούς. Possis etiam a ῥέζω deducere, cuius praeteritum ἔοργα, ut ita dicantur quasi θεῖα ἔργα. Est et verbum Ο᾿ργᾷν, idem Graecis quod ἐφιέςθαι, h. e. appetere, qua in significatione usus est quandoque Aristoteles in Problem. τμημ. δ´. Et Hesychius, Ο᾿ργᾷ, ἐπιτεταμένως ἐπιθυμεῖ. Quid si quis inde auspicium nominis deducere velit, cum constet, omne eos turpitudinis genus exercuisse in iis sacris. Hinc verbum Ο᾿ργιάζειν, quod idem est cum θύειν: testeSuidâ, et Ο᾿ργεῶναι Bacchi sacerdotes in specie, et eorum cenae δεῖπνα Ο᾿ργεωνικὰ Athenaeo. Nam alias etiam aliorum sacrorum antistites Ο᾿ργεῶνας dictas invenio. Scribit enim Servius, omnia apud Graecos sacra orgia significâsse, sicut ceremoniae apud Latinos; additque proprie dicta Orgia, causâ turpitudinis a populo Rom. fuisse antiquata. Facit quoque nobiscum Strabo l. 10. Plurimi Graecorum totum ceremoniale negotium, quod Orgia vocant, tum Bacchanale et Choricum, et sacrorum mysteria Libero Patri attribuerunt. Ceterum Orgia pro omnibus ceremoniis, uti diximus, capiuntur. Unde idem Strabo: Cybelem praecipuô venerantur honore, eius Orgia frequentantes. Hinc Ο῎ργια πόθωμ, i. e. Amorum sacra, in Epigrammate. Dixit quoque Plato generaliter, Ο῾ργιάζω, θεὸν, sacrificiis placo Deum. Ita Μουσῶν Ο῎ργια, apud Aristophan. in Ranis. Hinc Propert. l. 3. El. 1. v. 3.Primus ego ingredior puro de fonte Sacerdos,Itala per Graios Orgia ferre Choros.Sic Stat. l. 5. Sylv. Epitaph. in fil. v. 4.—— Quae vestra, sororesOrgia, Pieriae, quas incestavimus aras?Nic. Lloydius. Celebrabant autem haec Orgia Bacchae, non nisi coronatae sertis hederaceis (Numinis insigni) nec sine serpentibus; qui saepe ex hedera et e sacris cistis emergentes et circumvoluti thiasis ac coronis mulierum, ingentem metum viris incutiebant. Imo et ἀνεςτεμμένοι τοῖς ὄφεσιν, coronati serpentibus, dicebantur, qui Mysteria haec obibant. Et vero signum Bacchicorum orgiorum fuit ὄφις τετελεσμένος, serpens Mysteriis initiatus. Ubi vestigium aliquod sacrae veritatis, de Eva per serpentem seducta, deprehendit Clemens Alexandr. Protrept. Namque et Εὐὰν in his orgiis ululare Bacchi Sacerdotes consuevisse diximus supra. Nonnumquam vero Orgia, et pro Instrumentis sacrorum, occurrunt. Quâ notione vocem usurpavit Stat. Theb. l. 4. v. 785.—— Qualis Berecynthia mater,Dum circa parvum iubet exsultare Tonantem,Curetas trepidos: illi certantia plauduntOrgia, sed magnis resonat vagitibus Ide.Et Catullus, Epigr. 65. v. 520.Orgia, quae frustra cupiunt audire profani.Ubi tympana, aut tale quid sonitu ciendo factum, intelligit. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stadt Theb. l. et v. cit. infra voce Trieterica, uti de tibiis, in Orgiis adhiberi solitis, supra voce Bombyx; de tympanis infra, suô locô.II.ORGIAHispaniae Tarraconens. urbs: in finib. Oretanorum, a Toleto 28. leuc. Marciam versus, Alcaraz Wernero; Aliis Orgaz, oppid. amplum Toleto finitimum, ab eo 5. leuc. Oretum versus quod verisim ilius videtur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.